Et iste est intellectus Peripateticorum in hoc loco, quem multi ignoraverunt : non enim est dubium motum et generationem infinitam esse secundum convenientiam moventis et moti, quamvis finiri possit omni hora et omni die secundum imperium Dei illius qui dicitur deorum Dominus et Deus Socratis, sicut bene dixerunt Trismegistus Hermes et Plato. Sic igitur patet, qualiter consistit motus secundum quod est actus moventis et mobilis, et finitur, et qualiter non consistit neque finitur.