Et iste quidem numerus est omnis rei quae rata est apud naturam, et significat trinitatem rerum naturalium. Nos vero non extraximus hunc numerum, nisi ex natura rerum, et retinuimus ipsum pro lege, eo quod rebus naturalibus similis est : et ideo in lege Pythagorae, in qua docuit colere Deum, adhibuimus nosipsos magnificare sacrificiis et cultu Deum unum secundum istum numerum : quoniam magnificamus Deum creatorem, qui eminet proprietatibus omnium creaturarum, tribus vicibus et tribus sacrificiis colendo eum per diem : eo quod ejus actus manifestatur in naturalibus quae perficit tribus dimensionibus, modo quo diximus : et etiam tribus perficit cognitionem quae est de ipso, sensu, et ratione, et intelligentia, sicut dicit Trismegistus Mercurius in libro de Natura Deorum. Sensu quidem quo manu ducimur, ratione qua indagamus verum ex his quae nos manu ducunt, intellectu quo mente conspicimus inventum : propter quod in tribus honoramus eum, adoratione, et sacrificio thuris, et hymnis : et tribus vicibus secundum tria puncta hemisphaerii, hoc est, mane, vespere, et meridie. Et ideo legum aliqua praecipit adorare ad Orientem, et haec prima fuit Pythagorae, et consonat legi Christiana, quantum ad hoc. Et aliqua praecepit adorare ad Meridiem, ut Trismegisti prima, et huic consonat lex Mahumeti. Et aliqua ad Occidentem, et haec fuit lex Moysi, et Judaeorum. Causa autem hujus est, quoniam motus diurnus est ab Oriente : planetae autem qui secundum traditionem Ptolemaei quasi animae sunt signorum coeli, volvuntur ab Occidente : sed vivificum lumen secundum circulum obliquum revertitur a Meridie. Ratio adorationis est reverentia. Et ratio thuris est distributio suavissimae cognitionis divinae in virtuti-/6b/-bus discretivis tam coelestium quam hominum terrestrium. Ratio autem hymnorum suave sonantium. est concentus coeli, ut dixit Pythagoras : et hoc etiam dixit Hermes Trismegistus, qui fuit ante Pythagoram. Secundum autem Peripateticorum traditionem significat harmoniam separatarum substantiarum in laude intellectuali, et jucunditate.