1. Super Iohannem (ed. Borgnet, 1899), in cap.5, v.37-38, p.227a "Neque speciem ejus vidistis," eo quod invisibilis sit species ejus. Sed hoc intelligit de visione cognitionis ejus : quia carnali intellectu pleni, Deum ut est, intelligere et videre non potuerunt. Exod. xxxiii, 20 : Non videbit me homo, et vivet, hoc est, humana vita, et intellectu me non videbit. Quia sicut dicit HermesTrimegistus : "Vix mente attingitur, cum mentis acies omnino a carne avertitur." Joan. i, 18 : Deum nemo vidit umquam.