Hoc autem quod Avicenna tradidi tam in physicis quam in alchimica sua epistola tquam scribit ad Hazem Philosophum, his quae hic dicuntur non est contrarium. Dicit enim in utroque istorum librorum argentum vivum et sulphur esse omnium materiam metallorum. Humidum enim de quo locuti sumus, sicut diximus, terreo admixtum est materia argenti vivi proxima, et substantia unctuositatis quam descripsimus, est propria et essentialis materia sulphuris. Hermes autem et quidam a horum dicere videntur metalla ex omnibus elementis constitui, quod pro dubio negandum non est : sed tamen rerum materia non determinatur ex his quae aliquo modo sunt in eis, sed potius ex his quae in ipsis abundant. Sed prae omnibus mirabilis et derisibilis est sententia, quam quidam in alchimicis Democrito attribuunt, quod videlicet calx et lixivium sunt materia metallorum : si enim calx esset materia, cum ipsa sit combusta, aqua permixta sibi, arefieret sicut in caemento, et rediret ad duritiem lapidis me-/63b/-tallum, et comminuibile et non liquabile efficeretur. Amplius autem igne supposito, procul dubio metallum induraretur, et non liquesceret, sicut videmus de caemento. Si autem lixivium vocat aquam acutam, sicut alchimici exponunt, removentem a calce salsedinem et acredinem, quae est ex combustione, sicut docent alchimici in loturis suis, et haec aqua sit materia metallorum, adhuc inconvenienter dictum est : quia calx est substantia terrestris : sed per ea quae in meteoricis tradita sunt, scimus quod omne terrestre combustum, contractos et constrictos habet poros : talis autem calx existens impedit ingressum aquae ad interiora calcis : non ergo unquam bene et fortiter conglutinatur : propter quod et caementum de facili per ignem, evanescente humido, farinatur et cadit de muro. Non ergo conveniens est dictum Democriti de materia metallorum : deceptus autem fuit signo non sufficienti : vidit enim quod elixir ad lunam melius, hoc est, ad argentum habuit radicem in qua recipitur calx et cerusa : et propter hoc credidit aliquid simile esse in physica materia et naturali corporum metallorum : hoc autem non est necessarium : multis enim indiget ars quibus non indiget natura : ars autem non indiget calce et cerusa, nisi ad indurandum et colorandum : hoc autem in propria materia operatur natura sola digestione. Nos enim ostendimus in Meteoris omnem digestionem decoctionem facere constare et inspissare digesta et decocta etiam, praeter quod aliquid extrinsecus apponatur his quae decoquuntur.