/834a/-turans, scilicet subjectio naturalis ex parte naturae naturatae, et potestas naturalis qua natura naturans, hoc est, Deus in natura naturata potest facere quod vult. Et hoc dupliciter, scilicet secundum legem naturae, et secundum libertatem voluntatis in qua lege ordinatio divina summe lex est. Propter quod etiam quaedam sunt supra naturam, et quaedam contra naturam, et quaedam praeter naturam. Supra naturam sunt, quae infra activam potentiam et passivam non sunt, tamen in subjecta materia fiunt agente et operante potentia divina, quae supra naturam est : sicut dicit Dionysius in Ecclesiastica hierarchia ad Timotheum loquens de resurrectione : "Haec quidam Graeci contra naturam esse dicunt : secundum autem me et te supra naturam et ultra naturam sunt." Contra naturam autem sunt, quae contra cursum consuetae naturae videntur esse, ut quod virgo manens virgo pariat, et quod caecus videat, et quod mortuus resurgat : haec enim in potentia activa naturae et passiva non sunt, sed altiori potentia perficiuntur, quae naturali ordine in natura subjecta facit quod vult, ut dicit Chrysostomus : dicit enim, quod miraculum est, quod sola divina voluntate perficitur. Praeter naturam autem est, quod quamvis sub potentia activa et passiva sit naturae, tamen non educitur in actum modo operationis naturae, sicut, Exodi, vii, 10 et seq., ubi de virga facti sunt serpentes, et de serpentibus virgae, quae natura paulatim facere potuit per causas seminales, quae sunt in ipsa, sicut si putrefaciendo virgam, putrefactum per seminalia formantia ad serpentem sic ex virga serpens fieret, sicut in Alchimia Hermetis docetur generari basiliscus : hoc enim natura paulatim facit putrefaciendo virgam, et putrefactam deducendo ad serpentem. Magi autem sive malefici per incantationes daemonum, qui subito discurrunt per elementa et subito in momento colligunt semina /834b/putrefacientia et deducentia putrefacta ad aliam speciem quam volunt, fecerunt etiam de virgis serpentes. Unde nihil contra naturam, nihil supra naturam fecerunt, sed praeter naturam, hoc est, praeter modum operationis naturae: quia hoc fecerunt subito quod natura facit paulatim. Dicendum ergo, quod Deus facit contra naturam primo modo dictam in omnibus miraculis. Sed contra naturam secundo modo et tertio modo dicam numquam aliquid facit. Si enim faceret contra naturam secundo modo dictam, esset contrarius sibi ipsi : et si faceret contra naturam tertio modo dictam, derogaret suae institutioni et suae ordinationi. Sic ergo nihil facit contra naturam, sed supra naturam, et praeter naturam. AD PRIMUM ergo dicendum, quod virginem parere non est contra naturam nisi primo modo dictam, sed supra naturam est et praeter naturam. Unde cum dicitur, virginem parere est possibile, eo quod omne verum est possibile, locutio est duplex: eo quod potest esse de re, vel de dicto. Si est de re, falsa est : sensus enim est, virgo manens virgo potestatem habet pariendi : et hoc falsum est. Beata enim Virgo pariendi potestatem in natura non habuit, sed Spiritus sanctus desuper veniens, ut dicit Damascenus, virtutem generativam ei attulit. Et beatus Gregorius dicit, quod "filius matri foecunditatem attulit, virginitatem non minuit, sed sacravit." Si autem est de dicto, vera est : sensus enim est, quod hoc dictum possibile est esse verum, virginem parere est possibile : hoc enim verum fecit et demonstravit Deus potentia sua superiori. Et hoc accipitur ex ipsa serie Evangelii Lucae, i, 35, ubi principia hujus generationis activa ponit dicens : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. ID QUOD dictum est, probatur per sequens quod additur de Augustino.