Adhuc, Hermes Trismegistus in libro suo de Causis, de Aegyptiis dicit, quod in tanta communitate deorum, dii speciales tam a diis quam a deabus inventi sunt. Ergo Philosophi opinati sunt plures esse deos. Et constat, quod Philosophorum opinio non fuit sine opinabili ratione : ergo ad minus opinabile est plures esse deos : et hoc ex aptitudine divinae naturae.